f. 167r
Pontificis auxilium.
In die Sancto Passionis dominicae[a] ego notavi
et et[b]
sensi ea
quae[1]
sequuntur, et primo illud unum adverti, quod in tota quadragesima ego fui agitatus variis motibus cogitationum, et spirituum, in quibus videbantur
plagae renovatae.
renovari plagae miseriarum mearum, ac imperfectionum, quibus fiebat, ut licet vellem, nescirem tamen dolere, nisi super me et super
aliis[2]
filiis meis, id est propter imperfectiones mei ipsius, et operum meorum, quae sunt vel in ordine
in[3]
Christum vel in ordine
in[4]
proximum, vel in ordine ad meipsum, spiritus meus totus erat distractus a rebus in quibus iam pridem novit esse pacem suam.
Caro autem tota erat in illis in quibus ab ineunte aetate deprehensa est mors
illius[5]
et inquietudo
inordinata[6]
porro actionum mearum, et torpor, et ignoratio revixisse videbantur
_______________
- ↑ Orlandino, 162; [it], 181.
- ↑ et] bis
_______________