Page:APUG 0385-B.pdf/115

From GATE
Revision as of 17:36, 31 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


cit ter sceptrum in domo judae id est p° tempore judi
cum. 2° tempore captivitatis. 3° tempore macha
baeorum. Respondeo prophetia non loquitur nisi de tempore
quod coepiret a Davide tamen antea non erat sceptrum
in juda. tempore captivitatis non cessavit
sceptrum simpliciter. tamen quia captivitas fuit quasi
parenthesis quaedam et sciebant omnes finem eius.
tamen etiamquia in ipsa captivitate erant in Babylonia iudi
ces iudaei iudaeorum ut patet ex historia Susannae.
et Rex joachim apud Nabuchodonosor erat
inmagno honore 4 reg. ulto tempore autem
machabaeorum, non cessavit sceptrum de domo juda
tamen quia machabaei erant de tribu juda ex parte
matris, ut Galatinus probat l. 4 c. 4. tamen etiam
quia post divisionem regni, et maxime post
captivitatem, omnes hebraei dicebantur tribus
juda, a maiori parte, licet essent etiam levitae,
et Beniamitae. vult ergo jacob dicere, tribum
judam semper habituram regem proprium ex corpore
suo electum usque ad christum. et hoc verificatum est.
nam primus Rex alieneginus fuit Herodes. ita
---page break---