Page:APUG 0385-B.pdf/114

From GATE
This page has not been proofread


illud, donec veniat שִׁילֹה aliqui exponunt donec
veniat Saul, qui in silo electus fuit Rex; sed
male, nam nondum coeperat regnum tribus judae, quod
ergo tunc potuit deficere. aliq communiter iudaei
dicunt שִׁילֹה significare Messiam sicut ostendit
Galatinus liber 4 caput 4.[1] nam ita vertit chaldeus donec
veniat christus.[2] unde alii dicunt שִׁילה
ִׁsignificare secundinas, quibus involutus nascitur infans,
et per eas denotari infantem. alii dicunt, legendum
שִׁילהַּ filius eius mulieris. nam שִׁילֹ significat
filium. alii שִׁילֹה pro שִׁילוֹ id est donum
eius. est enim christus donum promissum judae.
cui consonit graeca versio, donec veniunt
αποκειμενα αυτῳ, reposita ipsi. credi
bile est Hieronymus legisse שִׁילֹחַ id est missum.[3]
etsi enim a שָׁלַַח deberet fieri שַׁלוּחַ missus,
tamen hic non erit participium, sed nomen.
sicut jo 10. fons siloe interpretatur missus.[4]
At hic duplex est dubium p quomodo verifi
cetur prophetia. nam ante christi adventum, defe


---page break---

  1. prophetiam hanc non de Messia, sed de aliquo alio intelligendam esse. Et praesertim de Nabucdonosor Babylonis rege, qui ad innumera eorum, patrumque suorum peccata punienda, & ad urbem Ierusalem templumque destruendam, atque ad populum captivandum, mittendus erat... Tunc enim (ut aiunt) per Nebucadnosor fuit sceptrum de Iuda ablatum, cum civitas eorum diruta est, templumque exustum, & qui in caede corruerant in Babyloniam captivi ducti sunt, Petri Galatini Opus de Arcanis Catholicae Veritatis (Basel, 1550), 196.
  2. Messias, Biblia regia, I, 177.
  3. Biblia regia, I, 176-177
  4. John 9,7.