Page:APUG 0385-B.pdf/115

From GATE
This page has not been proofread


cit ter sceptrum in domo juda id est p° tempore judi
cum. 2° tempore captivitatis. 3° tempore macha
baeorum. Respondeo prophetiam non loqui nisi de tempore
quod coepit a Davide tamen antea non erat sceptrum
in juda. tempore captivitatis non cessavit
sceptrum simpliciter. tamen quia captivitas fuit quasi
parenthesis quaedam et sciebant omnes finem eius.
tamen etiam quia in ipsa captivitate erant in Babylonia iudi
ces iudaei iudaeorum ut patet ex historia Susannae.[1]
et Rex joachim apud Nabuchodonosor erat
in magno honore 4 reg. ult°.[2] tempore autem
machabaeorum, non cessavit sceptrum de domo juda
tamen quia machabaei erant de tribu juda ex parte
matris, ut Galatinus probat liber 4 caput 4.[3] tamen etiam
quia post divisionem regni, et maxime post
captivitatem, omnes hebraei dicebantur tribus
juda, a maiori parte, licet essent etiam levitae,
et Beniamitae. vult ergo jacob dicere, tribum
judam semper habituram regem proprium ex corpore
suo electum usque ad christum. et hoc verificatum est.
nam primus Rex alieneginus fuit Herodes. ita


---page break---

  1. Dan 13.
  2. 2Kings 25,27-30.
  3. Machabaei quoque qui postea usque ad Herodam Ascalonitam, Iudaeorum principatum continuerunt, de tribu Juda censebantur, quia tribus regia & tribus sacerdotalis commixtae erant ut patet libri 4 Reg. ca.11. Unde & ipsi Machabaei secundum genus maternum ex tribu Juda processerant. Quae omnia in libro Sanhedrin דיני ממונות, Petri Galatini Opus de Arcanis, 198.