Page:APUG 0385-B.pdf/54

From GATE
Revision as of 17:39, 10 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


cuius dominus erat Mambre. Scribit
Hieronymus in locis hebraicis, distare hunc
locum a Hierusalem 22 millibus passuum
miridiem versus. et usque ad tempora Constan
tini mansisse quercum Abrahae, seu Mambre. Cur autem dicunt Caria
arbe dificilius est. Hieronymus ibidem di
cit, significare urbem 4or quia ibi
sepulti sunt 4or summi viri, Adam
Abraham, Isaac, et jacob. et quidem de
patriarchis constat ex genesi:
de Adam, probat Hieronymus ex illo
josue 14. quod nunc dicitur Hebron, olim dicebatur
civitas cariatarbe, Adam
maximus ibi situs est.[1] idem dicunt
iudaei in bereshit rabba, ubi etiam
addunt dici urben 4or quia fuit 4or
hominum, Mambre, Eshkol, Aner et Abraham
item quia sunt sepultae 4or feminae
Eva, Sara, Rebecca et Lia: et quia
inde Abraham progressus occidit 4or reges
---page break---


---page break---

  1. Arboch. conrupte in nostris codicibus Arboch scribitur, cum in hebraeis legatur Arbe, id est quattuor, eo quod ibi tres patriarchae, Abraham,Isaac et Jacob sepulti sunt et Adam magnus, ut in Iesu libro scriptum est: licet quidam eum conditum in loco Calvariae suspicentur. haec est autem eadem Chebron, olim metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum regnumque post David, in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum. distat ad meridianam plagam ab Aelia milibus circiter viginti duobus, Hieronymus,