Page:FC 1042.djvu/396

From GATE
Revision as of 09:51, 3 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 190v



sensum habui ego[1]. Videbam etiam quandam potissimam[2] differentiam quae est inter commotiones diurnas[3], quae esse possunt in homine quantum ad spiritum uitalem, et illas quae esse possunt quantum ad spiritum[a] animalem, et illas quae esse possunt quantum ad spiritum rationalem. Quando item considerabam quantum referat[4] sentire aliquid in carne, aut sentire in spiritu: esse in carne, aut esse in spiritu, uiuere in carne, aut uiuere in spiritu. Hic quoque multis precibus datum est petere gratias[5] Spiritus Sancti, ut deinceps transferri possint meum esse[6] uiuere, et sentire ad ipsum Spiritum, ut sit negotium salutis animae meae in illis intimis quae patent Spiritui Sancto et ut liberari possim ab eo quod est sentire carnalia, et corporalia[7], id est (ut ita loquar) per corporales et[8] carnales cogitationes, et[9] motiones[10] in ipsa carne uel in ipso corpore. Tunc enim res vere sentiuntur cum spiritu attinguntur rationali maxime
_______________

  1. spiritum] sequitur erasio

_______________

  1. habui ego] ego habui MF
  2. potissimam] latissimam MF
  3. diurnas] diuinas MF
  4. referat] differat MF
  5. gratias] gratiam MF
  6. meum esse] esse meum MF
  7. corporalia] add. corporaliter MF [p. 645]
  8. et] ac MF
  9. et] aut MF
  10. motiones] add. idque MF