f. 190v
sensum
habui ego[1].
Videbam etiam quandam
potissimam[2]
differentiam quae est inter commotiones
diurnas[3],
quae esse possunt in homine quantum ad spiritum vitalem, et illas quae esse possunt quantum ad
spiritum[a]
rationalem. Quando animalem, et illas quae esse possunt quantum ad spiritum rationalem.
Quando item considerabam quantum
referat[4]
sentire aliquid in carne, aut sentire in spiritu: esse in carne, aut esse in spiritu, vivere in carne, aut vivere in spiritu.
Hic quoque multis precibus datum est petere
gratias[5]
Spiritus Sancti, ut deinceps transferri possint
meum esse[6]
vivere, et sentire ad ipsum Spiritum, ut sit negotium salutis animae meae in illis intimis quae patent Spiritui Sancto et ut liberari possim ab eo quod est sentire carnalia, et
corporalia[7],
id est (ut ita loquar) per corporales
et[8]
carnales cogitationes,
et[9]
motiones[10]
in ipsa carne vel in ipso Corpore.
Tunc enim res vere sentiuntur cum Spiritu attinguntur rationali maxime
_______________
- ↑ spiritum] sequitur erasio
_______________