Page:FC 1042.djvu/327

From GATE
Revision as of 20:38, 2 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 156r



et sic[1] ad primum fontem[2], et[3] terminum, formamque omnium rerum per alios fines mediatos, ac per formas mediatas. Primus a quo Pater est primus per quem filius. Primus autem, in quo Spiritus Sanctus. Pater quidem, a quo omne esse creatum est, Filius per quem omnia fiunt, et Spiritus Sanctus in quo omnia perficiuntur. Haec quidem attributiue intelligenda sunt, quia unicum principium omnium creaturarum[4], et factorum et perfectorum principium[5] sunt Pater, et Filius et Spiritus Sanctus, a quo uno principio processerunt omnia, et per quod administrantur omnia, et in quo subsistunt omnia, quod sit benedictum in saecula etc.[6]

In festo beatae Scolasticae Virginis ego celebraui Missam[7], et pro me ipso. Hic ego notaui, et sensi esse, per quam necessarium, et ualde conueniens, ut in similibus festis sanctarum virginum quaerantur gratiae quae faciunt ad propriam perfectionem. Ipsae enim

_______________

  1. sic] sicut MF
  2. fontem] finem MF
  3. et] ac MF
  4. creaturarum] creatorum MF [p. 615]
  5. principium] om. MF
  6. etc.] saeculorum MF
  7. Missam] add. de ipsa MF