Page:FC 1042.djvu/235

From GATE
Revision as of 20:13, 30 September 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 110r



spirituales[1] amicos in hac uita ubi est status merendi habui etiam sentimenta quaedam[2] in quadam bona humilitate spiritus mei quo consolatus sum ex parte tanquam responso quodam super[a] mea continua siti et fame quam habeo ut possim seruire Christo imitando ipsum circa animarum salutem uerba ipsa quae aderant cum dicto sacramento[3] fuerunt in hanc sentimento spirituale[4] tu non sis dignus ut seruias Christo ipsi qui Dominus dominantium est et siquidem non merearis occupari circa messem animarum et[5] in hoc saltim[6] confortare quod possis inuenire quod agas[7] propter Christum tamquam seruus alicuius minoris Domini quam ipse est ut puta tu posses[8] venerator esse alicuius priuati Sancti aut potes seruire animabus defunctorum est magnum negocium. seruire animabus defunctorum quae torquentur in Purgatorio et hoc est unum magnum
_______________

  1. super] su pro cod.

_______________

  1. spirituales] speciales MF [p. 577]
  2. sentimenta quaedam] sentimentum quoddam MF
  3. sacramento] sentimento MF
  4. sentimento spirituale] sententiam: Si quidem MF
  5. et] om. MF
  6. saltim] saltem MF
  7. agas] hagas MF
  8. posses] potes MF