f. 109v
quilibet sanctus possit in speculo illo divino videre, et recordari unius cuiusque eorum qui sunt in terris.
In die
Mortuorum[1]
dicendo missam et
cum[2]
iam[3]
me praeparassem ad ipsam ego habui magnam devotionem
ab initio[4]
usque ad finem, et qualem nunquam antea in tali die senseram circa defunctos fiebat autem totum per Spiritum qui me movebat ad compassionem habendam pro mortuis ibi
fuit[5]
magna abundantia lachrimarum cogitabam autem circa parentes, et consanguineos circa fratres qui in Societate mortui sunt, circa benefactores, circa parentes omnium fratrum meorum occurrebant etiam mihi in genere illi ipsi qui sunt commendati Beatae
Mariae Virgini[6],
et sic de
multis aliis[7]
Sanctis mihi magis peculiaribus, et de Angelis qui et ipsi desiderant quosdam in speciali habere
_______________