Page:FC 1042.djvu/235

From GATE
This page has not been proofread



f. 110r



spirituales[1] amicos in hac vita ubi est status merendi habui etiam sentimenta quaedam[2] in quadam bona humilitate spiritus mei quo consolatus sum ex parte tanquam responso quodam su pro mea continua siti et fame quam habeo ut possim servire Christo imitando ipsum circa animarum salutem verba ipsa quae aderant cum dicto sacramento[3] fuerunt in hanc sentimento spirituale[4] tu non sis dignus ut servias Christo ipsi qui Dominus dominantium est et si quidem non merearis occupari circa messem animarum. et[5] in hoc saltim[6] confortare quod possis invenire quod agas[7] propter Christum tamquam servus alicuius minoris Domini quam ipse est ut puta tu posses[8] Venerator esse alicuius privati Sancti aut potes servire animabus defunctorum est magnum negocium. servire animabus defunctorum quae torquentur in Purgatorio et hoc est unum magnum
_______________

_______________

  1. spirituales] speciales MF [p. 577]
  2. sentimenta quaedam] sentimentum quoddam MF
  3. sacramento] sentimento MF
  4. sentimento spirituale] sententiam: Si quidem MF
  5. et] om. MF
  6. saltim] saltem MF
  7. agas] hagas MF
  8. posses] potes MF