Page:FC 1042.djvu/229

From GATE
Revision as of 20:07, 30 September 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 107r



ego habui multam consolationem post missam in quibusdam colloquijs et meditationibus immediate ad ipsum Deum, et nunc quidem ad Patrem, nunc ad filium, nunc autem ad Spiritum Sanctum et etiam ad humanitatem Jesu Christi Domini nostri, in huimosdi autem discursibus orationibus obsecrationibus, et gratiarum actionibus ego multo solidius consolabar quam in illis quae sunt circa Proximi salutem, aut etiam circa Sanctorum inuocationem[1] in quibus duobus ego hactenus soleo magis frequenter a Domino uisitari quam in illis quae immediate faciunt ad Dei ipsius[2] cognitionem et amorem, abunde autem mihi sufficit quod tantus Dominus et Deus se per sanctos suos ac[3] in ipsis mihi communicet ad profectum meum, et salutem proximorum ad quorum amorem quanto ego remissior sum in operando tanto uehementior[4] sum in affectu unde fit, ut

_______________

  1. inuocationem] inuocationes MF
  2. Dei ipsius] ipsius Dei MF
  3. ac] et MF [p. 575]
  4. uehementior] nimius MF