Page:APUG 0385-B.pdf/21

From GATE
Revision as of 10:14, 13 September 2022 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


Caput 3


v.1 Cur praecepit vobis Deus[1]. Aliqui putant
diabolum accusare voluisse deum invidentiae
et odii et mendacii, quia dicit cur hoc praecepit
nisi quia invidit vobis scientiam boni et mali.
Sed nequaquam moriremini etc. Alii docent
diabolum voluisse persuadere mulieri Deum
nihil tale praecepisse, sed vel ipsam
non bene intellexisse quoniam ab Adamo hoc
praeceptum a Deo datum audivit, vel ipsum
Adamum non bene intellexisse verba Dei
et certe Adamum ex se finxisse ut
sensus sit, Cur praecepit vobis Deus, id est
cur hoc Deus praecepisset. Non est veri
simile quod hoc praecepit, et nequaquam
moriemini, imo vivetis felicius. Scit enim
Deus etc. Quod posterior explicatio ma
gis placet, po quia est conformior hebraeo
textui, ubi ad verbum ??? ??? ??, vere
ne dixit Deus, etc. 2° quia credibilius
est mulierem sic potuisse seduci quam priore modo
3° quia secundum priorem modum verba diaboli non tam dolum quam blasphemiam


---page break---

  1. testo della nota