Page:APUG 0385-B.pdf/118

From GATE
Revision as of 13:07, 1 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 13 Zabulon in littore marium. nam contingit duo
maria, mediterraneum, et lacum genesareth.
v. 13 pertingens usque ad Sidonam, in hebreo ??
seu latus eius usque ad sidonem nam ?? eius
est satis procul a sidone, sed videtur quasi extendere
unam ?? usque ad sidonem. in hac urbe tribu
est Nazareth civitas christi, sicut in tribu juda
est Bethlehem. et haec forte est causa, cur coniunxe
rit judae ipsum Zabulon; qui tamen erat minor
natu, quam isachar.
v. 14. isachar praedicitur habiturus optimam terram,
et ideo ?? quietem, et pacem; comparat illum
asino forti, quia erant homines robustiillius tribus,
sed maluerunt uti sub viribus suis in excolenda
terra, et ?? oneribus ad ?? negociando,
quam in bellis gerendis. nec facit illi iniuriam,
quod asino comparet eum. nam in illa regione erant in magno precio asini, et in iis etiam filii
regum equitabant. 70 verterunt pro asinus fortis καλον?? επεθυμήσεν desiderabit.