Page:APUG 0385-B.pdf/119

From GATE
This page has not been proofread


v. 16. prophetia de Dan intelligitur a chaldeo et Hieronymus
in quaestionibus de sampsone, et recte.[1] Ambrosius tamen et
Theodoretus malunt intelligi de Antichono sed quidem prohibetur
intelligere de utroque. illud cerastes in semita.
κεραστής est nomen serpentis habentis cornua quatuor
teste Plinio l. 8. c. 33.[2] nomen tamen hebreum
non est certae significationis. videtur enim deduci a
שׁוּף quod est insidiari, vel mordere conterere, unde dicitur gen. 3.
ipsa conteret הוּא יְשׁוּפְךָ רֹאשׁ ipse conteret tibi
caput, et tu תְשׁוּפֶנּוּ עָקֶב insidiaberis calcaneo.
illud salutare tuum expectabo domine. similiter chaldeus
et Hieronymus habet hunc sensum, etsi providens
sampsonem fore magnum virum, tamen non ipse erit
messias, sed salutare tuum expectabo domine. Alii re
ferunt haec ad angustias populi Dei sub Philistaeis,
vel sub Antichristo.
v. 19. prophetia de Gad obscurissima est, nam גָדַד significat
attingi ad bellum, congregare exercitum, succidere, tentare etc.
inde גְּדוּד accinctus,exercitus, tentatio, turma latronum, etc.
עָקֶב significat calcaneum, et partem cuiuslibet rei
posteriorem, vel ultimam. Caietanus putat sic debere


---page break---

  1. Sampson iudex Israel de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit. Nunc videns in spiritu comam nutrire Sampsom nazareum tuum, caesis hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias nullum per terram Israel transire permittat, sed etiam si quis temerarius virtute sua quasi equi velocitate confisus eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit,Catena in Genesim, 424v.
  2. Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terras habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves, C. Plinii Secundi Naturalis historiae libri trigintaseptem (Venice, 1559), liber 8, caput 23, col. 195.