Page:APUG 0385-B.pdf/118

From GATE
This page has not been proofread


v. 13 Zabulon in littore marium. nam contingit duo
maria, mediterraneum, et lacum genesareth.
v. 13 pertingens usque ad Sidonam, in hebreo ?
seu latus eius usque ad sidonem nam situs eius
est satis procul a sidone, sed videtur quasi extendere
unam tibiam usque ad sidonem. in hac urbe tribu
est Nazareth civitas christi, sicut in tribu juda
est Bethlehem. et haec forte est causa, cur coniunxe
ritur judae ipsum Zabulon; qui tamen erat minor
natu, quam isachar.
v. 14. isachar praedicitur habiturus optimam terram,
et ideo amaturus quietem, et pacem; comparat illum
asino forti, quia erant homines robusti illius tribus,
sed maluerunt uti veb viribus suis in excolenda
terra, et vehendis oneribus ad ?? negociando,
quam in bellis gerendis. nec facit illi iniuriam,
quod asino comparet eum. nam in illa regione
erant in magno precio asini, et in iis etiam filii
regum equitabant. 70 verterunt pro asinus
fortis καλον επεθυμήσεν bonum desiderabit.[1]
forte legerunt חָמַר גַרַם desideravit felicitatem suo ipsorum
illud inter duos fines, seu ordines, significat duo
maria; vel


---page break---

  1. Biblia regia, I, 176-177.