Page:APUG 0385-B.pdf/107

From GATE
Revision as of 15:07, 27 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "sint filii liberarum, deinde ancillarum. nam Dan et Gad,<lb/>Aser, et Nephtalim filii ancillae hic praecedunt jose<lb/>phum, et Benjamin. nec est ordo, quae servatur in<lb/>in...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


sint filii liberarum, deinde ancillarum. nam Dan et Gad,
Aser, et Nephtalim filii ancillae hic praecedunt jose
phum, et Benjamin. nec est ordo, quae servatur in
ingressu in aegyptum gen. 42. ibi enim po ponuntur
filii Liae, 2o filii ancillae eius: 3o filii Rachelis,
4o filii ancillae eius. At hic ponitur Dan filius
ancillae Rachelis ante Gad filium ancillae Liae.
nec etiam hic servitur ordo, quo habuerunt serventes
haereditatis, in libro josue. ibi enim Dan est ultimus.
nec ordo quo numerantur in libris numerorum.
nec ordo quo eos numerat Moses deuteron. 33.
non occurit melior ordo, quia in rebus Dei non haberi rationem
aetatis, nec dignitatis, sed meritorum, vel potius benedicitionis
Dei. ut Paulus dicit, in christo non esse masculum, nec foeminam,
liberum aut servum, graecum, aut barbarum.
Porro benedictio praedictio Ruben in hoc consistit, quod ipse
ratione primogeniti erat futurus princeps aliorum, et sacerdos,
et habiturus duplicem portionem. sed propter incestum nihil
horum haberet, sed esset de numero communium fratrum
id quod impletum est diu postea, nam regnum habuit