Page:APUG 0385-B.pdf/108

From GATE
This page has not been proofread


allegorice significatur, quod iudaei propter peccata sua essent futuri paucissimi
et abiectissimi inter gentes sine regno, et sacerdote, ut hodie videmus.
et quidem quod primogenito deberetur duplicia patet ex
deuteron 21.[1] quod etiam regnum, et sacerdotium docet
hoc loco Hieronymus, et est communis hebraeorum sententia.[2]
et chaldaica parphrasis hoc loco idem habet.
v.3. tu fortitudo mea. quia in filiis generandis ostenditur patris
robur. vel quia filii defendunt, et tuentur patrem, et conservant
eius progeniem. unde etiam dicitur? radix parentum, et steriles dicuntur?
eradicatae. Principium doloris mei. אוֹן significat
fortitudinem, et laborem.[3] hinc certae variae versiones,
chaldea tu principium fortitudinis meae; graeca tu prin
cipium filiorum meorum; Hieronymus tu principium doloris mei.[4]
possunt conciliari si dicamus, hic dolorem significare
anxietatem, quam capiunt patres pro filiis, ut illis the
saurizent. sic enim idem est tu principium doloris, et princi
pium filiorum; et etiam principium fortitudinis, quae in creatione filiorum
ostenditur. et est repetitio superioris more hebraico.
unde falsa est Ruperti et aliorum expositio, quod per dolorem
intelligunt dolorem, quam cepit jacob de peccato Ruben.[5]
v.3. prior in donis, maior in imperio. hebraice excellentia
altitudinis, excellentia fortis. ubi significatur principatus
regis debitus primogenito. ut etiam chaldaica paraphrasis
exponit. 70 verterunt, durus ad ferendum,
durus et pervicax.[6] forte enim legerunt יָתֵר po clavus,
---page break---

  1. Deut 21,17.
  2. in hebraeo ita scriptum est Ruben primogenitus meus, fortitudo mea, et capitulum in liberis meis.... est autem sensus hic: tu es primogenitus meus, maior in liberis, et sedebas iuxta ordinem nativitatis tuae et hereditatem, quae primogenitis iure debebatur, sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur, Catena in Genesim , 416r.
  3. Auctor catenae, Catena in Genesim , 416v.
  4. Biblia regia, I, 174-175.
  5. Catena in Genesim, 417r.
  6. Biblia regia, ibid.