Page:APUG 0385-B.pdf/107

From GATE
This page has not been proofread


sint filii liberarum, deinde ancillarum. nam Dan et Gad,
Aser, et Nephtalim filii ancillae hic praecedunt jose
phum, et Benjamin. nec est ordo, quae servatur in
ingressu in aegyptum gen. 42. ibi enim p° ponuntur
filii Liae, 2° filii ancillae eius: 3° filii Rachelis,
4° filii ancillae eius. At hic ponitur Dan filius
ancillae Rachelis ante Gad filium ancillae Liae.
nec etiam hic servatur ordo, quo habuerunt sortes
haereditatis, in libro josue.[1] ibi enim Dan est ultimus.
nec ordo quo numerantur in libris numerorum.
nec ordo quo eos numerat Moses deuteron. 33.
nam occurit melior ordo, quando in rebus Dei non haberi rationem
aetatis, nec dignitatis, sed meritorum, vel potius electionis
Dei. ut Paulus dicit, in christo non esse masculum, nec foeminam,
liberum aut servum, graecum, aut barbarum.[2]
Porro benedictio praedictio Ruben in hoc consistit, quod ipse
ratione primogeniti erat futurus princeps aliorum, et sacerdos,
et habiturus duplicem portionem. sed propter incestum nihil
horum haberet, sed esset de numero communium fratrum
id quod impletum est diu postea, nam regnum habuit
judah, et sacerdotium Levi, duplicem portionem joseph
cuius duo filii adscripti sunt in numerum duodecim tribuum
---page break---

  1. Josh 19,40.
  2. Gal 3,28.