Page:APUG 0385-B.pdf/77

From GATE
Revision as of 12:00, 18 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Cap. 21.<lb/>v. 7 Quis <del>cred</del> auditurum crderet Abraham,<lb/>quod Sara lactaret filium. hebraea<lb/>verba מִי מִלֵּל לְאַבְרָהָם<lb/>tribus modis...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Cap. 21.
v. 7 Quis cred auditurum crderet Abraham,
quod Sara lactaret filium. hebraea
verba מִי מִלֵּל לְאַבְרָהָם
tribus modis exponuntur a chaldeo, graeco,
et latino interprete. chaldeua illud מִי
refert ad Deum in hunc sensum, quis fuit
nisi Deus, qui dixit Abrahae, lactabit Sara
filium nec enim poterat nisi Deus rem
tam prodigiosam narrare. Graecus re
tulit ad hominem, qui annunciavit abrahae par
tum Sarae, in hunc sensum quis anunciabit
Abrahae rem tam novam quod Sara la
ctet filium. Latinus contrario modo
exponit quis credet dicenti abrahamo,
Legit enim latinus pro מִי, non quis
sed cui, hoc modo cui dicere Abraham
lactat Sara filium, quasi dicat cui
hoc dicere audebit Abraham, cum incredibile
videatur. Nota quod dedit Deus
Sarae vitulae etiam fontem lactis, ne filius
supposititius videretur.
---page break---