Page:FC 1042.djvu/61

From GATE
Revision as of 06:44, 30 June 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 23r


destinatum, certum est non posse talem nisi miraculose habere deuotionem fundatam, quapropter necesse est determinata esse assignataque tempora ad orandum saepius quam[1] ad memoriam reduci cum desiderio, perseuerantia, et timore, ne forte contingat[2], et post officium, et[3] cum dolore perseuerante (si forte defecerit quod non bene dixerit) ita ut[4] talis tristitia et dolor, sine interruptione duret usque ad uenturum exercitium, sitque dolor non solum propter distractiones tibi displicentes, sed quae[5] procedat ex amore, et affectu uerborum Dei, et amor orationis materiarum orationis. Multi enim dolent quod non habeant deuotionem in oratione, non tamen ex amore ipsius orationis[6], Dei, et sanctorum et uerborum ipsius orationis, quam ex odio et timore


_______________

  1. saepius quam] saepiusque MF
  2. contingat] add. deficere MF
  3. et] om. MF
  4. ut] add. aliis MF
  5. quae] qui MF
  6. orationis] add. id est MF [p. 510]