Page:FC 1042.djvu/61

From GATE
This page has been proofread



f. 23r


destinatum, certum est, non posse talem nisi miraculose habere devotionem fundatam, qua propter necesse est determinata esse, assignataque tempora ad orandum saepius, quam[1] ad memoriam reduci cum desiderio, perseverantia, et timore, ne forte contingat[2], et post officium, et[3] cum dolore perseverante (si forte defecerit quod non bene dixerit) ita ut[4] talis tristitia et dolor, sine interruptione duret usque ad venturum exercitium, sitque dolor non solum propter distractiones tibi displicentes, sed quae[5] procedat ex amore, et affectu verborum Dei et amor orationis materiarum orationis: multi enim dolent quod non habeant devotionem in oratione, non tamen ex amore ipsius orationis[6], Dei, et sanctorum, et verborum ipsius orationis, quam ex odio, et timore


_______________

  1. saepius quam] saepiusque MF
  2. contingat] add. deficere MF
  3. et] om. MF
  4. ut] add. aliis MF
  5. quae] qui MF
  6. orationis] add. id est MF [p. 510]