Page:APUG 0385-B.pdf/21

From GATE
Revision as of 23:11, 6 May 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " caput 3<lb/> v.1 Cur praecepit vobis Deus. Aliqui putant<lb/> diabolum accusare voluisse deum invidentiae<lb/> et odii et mendacii, quia dicit cur hoc p...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


                      caput 3

v.1 Cur praecepit vobis Deus. Aliqui putant
diabolum accusare voluisse deum invidentiae
et odii et mendacii, quia dicit cur hoc praecepit
nisi quia invidit vobis scientiam boni et mali.
Sed nequaquam moriremini etc. Alii docent
diabolum voluisse persuadere mulieri Deum
nihil tale praecepisse, sed vel ipsam
non bene intellexisse quoniam ab Adamo hoc
praeceptum a Deo datum audivit, vel ipsum
Adamum non bene intellexisse verba Dei ut sensus sit, Cur praecepit vobis Deus, id est cur hoc Deus praecepisset. Non est verisimile quod hoc praecepit, et nequaquam moriemini, imo vivetis felicius. Scit enim Deus etc. Quod posterior explicatio magis placet, po quia est conformior hebraeo textui, ubi ad verbum ??? ??? ??, vere num dixit Deus, etc. 2o quia credibilius est mulierem sic potuisse seduce ???? 3o quia ???????????