Page:FC 1042.djvu/276

From GATE
Revision as of 10:48, 26 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 130v



signa amandum. Querenda igitur erunt signa quibus significari possit me amare magis diligenter, quam illa quibus significatur me amari. Haec essent[1] labores propter Christum et propter proximum iuxta illud Christi ad Petrum: "Me plus dirigis his[2]? Pasce oues meas"[I]. sis primo Petrus posten Joannes. Vide igitur ut sis Petrus primo et[3] postea sis Joannes, qui plus diligitur, et in quo est[4] hactenus uoluisti esse Joannes primo[5] et deinde Petrus. Haec scribebam in die Sancti Stephani dictis iam vesperis Beati Joannis Euangelistae.

In die Sancti Joannis Euangelistae ego dixi missam pro necessitatibus quibusdam spiritualibus, et contra quaedam frigora malignorum spirituum, qui me frequenter ita disponunt erga quosdam proximos, et illos erga me, ut nesciamus alterutrum ferre, nec corripere. Inueni ego[6] in hoc satis magnam deuotionem et magnam spem contra molestias Demonum, eas inquam, molestias, quibus[a],
_______________

  1. Io 21,17

_______________

  1. quibus] sequitur erasio

_______________

  1. essent] erunt MF
  2. Me ... his] Diligis me plus his MF
  3. et] ut MF
  4. est] add. gratia MF
  5. Joannes primo] primo Joannes MF
  6. ego] ergo MF