f. 80r
circumcisus lacrymas simul et sanguinem puer octo dierum effudit[1] nec[2] tu[3] sic es emollita, quare hoc? quia forte puer ille[4] ad lacrymas[5] sensum solius carnis et corporis tibi ostendens et ideo exspectas signa externi[6] sensus Dei tui? uide ergo[7] Aqua lacrymarum Christi pro nobis propter nos supra nos. lacrymas et haec aquae effusio pro te propter te[8] et supra[9] te est quare ergo non moueris[10]? quid expectas? expecto inquis[11] et expectaui maiores motus Dei mei ut mouear et ipsa melius[12].
O misera[13] te et deploranda[14] quae tam dura es uide ergo[15] et cognosce[16] lacrymas quas mittit[17] Dominus super euersione futura et summa ingratitudine ipsius Hierusalem item illas quas in cruce dum emittebat spiritum ipse emisit et si hoc non satis est et potius[18] cupias
_______________
- ↑ effudit] effundit MF
- ↑ nec] et MF
- ↑ tu] add. nec MF
- ↑ puer ille] ille puer MF
- ↑ ad lacrymas] adhuc erat MF
- ↑ externi] interni MF
- ↑ ergo] igitur MF
- ↑ propter te] om. MF
- ↑ supra] super MF
- ↑ moueris] mouebaris MF
- ↑ inquis] inquies MF
- ↑ melius] add. sentiam MF
- ↑ misera] miseram MF
- ↑ deploranda] deplorandam MF
- ↑ ergo] igitur MF
- ↑ cognosce] agnosce MF
- ↑ mittit] emittit MF
- ↑ et potius] add. aut magis MF