f. 78v
causa maioris gloriae accidentalis.
Hic etiam notaui quamdam deuotionem quam inueni cum crucifixo[1] Sanctae Crucis de Maguntio[2] et aliarum imaginum[3] ad[4] precipue istius crucifixi qui adeo cor meum[5] penetrauit ut[6] quaedam[7] quasi continua memoria[8] in me remanserit[9] illius gradus bonitatis diuinae scilicet dare et spargere sanguinem suum[10] peccatori qui eum offendit et[11] ita dedit eum pauperi caeco Larguido[12] postquam mortuus erat, qui illuminatus fuit ab illo et ita uidetur mihi quod cum ego tot ineptias[13], et tot opera ingratitudinis et malitiae contra dominum meum ipse nihil aliud facit propter uulnus nisi dare mihi gratiam ut ex sanguine sparso proficiamus. ex ipso sanguine sparso proficiam et sic contingit quod cum in hoc mundo tot blasphemiae contra
_______________
- ↑ cum crucifixo] causa crucifixi MF
- ↑ Maguntio] Maguntia MF
- ↑ imaginum] add. [quae dederunt sanguinem] MF
- ↑ ad] sed MF
- ↑ qui ... meum] quando perditus ille homo huius truncavit caput], et tam male vulneravit. Unde MF
- ↑ ut] me MF
- ↑ quaedam] add. et MF
- ↑ memoria] consideratio MF
- ↑ in me remanserit] quae est MF
- ↑ suum] toties MF
- ↑ et] om. MF
- ↑ Larguido] Longino MF
- ↑ ineptias] add. committam MF