Page:FC 1042.djvu/172

From GATE
This page has been proofread



f. 78v


causa maioris gloriae accidentalis.

Hic etiam notavi quamdam devotionem quam inveni cum Crucifixo[1] Sanctae Crucis de Maguntio[2] et aliarum imaginum[3] ad[4] precipue istius Crucifixi qui adeo cor meum[5] penetravit ut[6] quaedam[7] quasi continua memoria et consideratio in me remanserit[8] illius gradus bonitatis divinae scilicet dare et spargere sanguinem suum[9] peccatori qui eum offendit et[10] ita dedit eum pauperi caeco Larguido[11] postquam mortuus erat qui illuminatus fuit ab illo et ita videtur mihi quod cum ego tot ineptias[12], et tot opera ingratitudinis et malitiae contra dominum meum ipse nihil aliud facit propter vulnus nisi dare mihi gratiam ut ex sanguine sparso proficiamus. ex ipso sanguine sparso proficiam et sic contingit quod cum in hoc mundo tot blasphemiae contra


_______________

  1. cum Crucifixo] causa crucifixi MF
  2. Maguntio] Maguntia MF
  3. imaginum] add. [quae dederunt sanguinem] MF
  4. ad] sed MF
  5. qui ... meum] quando perditus ille homo huius truncavit caput], et tam male vulneravit. Unde MF
  6. ut] me MF
  7. quaedam] add. et MF
  8. in me remanserit] quae est MF
  9. suum] toties MF
  10. et] om. MF
  11. Larguido] Longino MF
  12. ineptias] add. committam MF [p. 552]