f. 237v
ex minimis Xpi. te expectare facit? numquid hic quam illic minor ex Deo retributio prouentura est? quoties tu ipse facis Jesum star^ ad ostium tuum, et tamen vis ut ipse non defatigetur, utquenon p[o]eniteat ipsum hoc fecisse: uis ipsum non posse irritari, non posse reddi impatientem aut amarum tibi? esto igitur et tu talis
b Pro in civili librarius scripsit multi, perperam, ul patet. —c egre titudinem ms.
PARBI MOKUM. . u
690
Fabbi monumenta
erga eius minimos: fac ipse id quod nosti, eum facturum esse, si humanitas 153 eius in carne uisibili, uisibiliter et localiter esset. Hic redibat in me illa frequens deuotio, quam mihi Dominus dedit erga singulas animas, et redibat uoluntas omnibus modis patiendi et laborandi pro ipsis, non solum uniuersaliter aut generaliter (id quod minus laboriosum et magis honorificum est), sed singulariter imitando illum, qui totus est cuiuslibet animae et pro qualibet uixit omnem uitam suam, pro eaque est passus et mortuus.
_______________