Page:FC 1042.djvu/491

From GATE
This page has not been proofread



f. 238r



Die XVI[1] Mensis Aprilis ego dedi unum ex capitibus reliquiarum undecim millium Virginum Principi Hispaniae id est Domino Philippo Caroli quinti filio[2] Imperatoris, et Hispaniarum regis[3], in qua quidem[4] oblatione, illud unum aegerrime tuli, quod iuxta longum desiderium non potuerim efficere, ut duo illa capita simul darentur, et simul conseruarentur usque ad mortem alterius ipsorum id est Principis, aut Principissae. Det Deus, ut possim uidere diem illum, in quo ambo haec capita in una alia capsa reposita cernere ualeam. Insuper etiam[5], ut per intercessionem undecim Millium Virginum ipse Princeps cum Principissa uxore sua[6] perpetua pace, et unitate uinculi uerae charitatis, et[7] dilectionis permanere possint etc.[8]

Ultima die Aprilis, quae est Natalis Sanctae Catherinae Senensis ego celebraui officium Missae

_______________

  1. XVI] decima sexta MF
  2. Caroli quinti filio] filio Caroli MF
  3. Hispaniarum regis] regis Hispaniarum MF
  4. quidem] equidem MF
  5. Insuper etiam] magis autem MF
  6. sua] add. in MF
  7. et] ac MF
  8. etc.] om. MF