Page:FC 1042.djvu/489

From GATE
This page has been proofread



f. 237r



Dominum[1], ne permittat umquam, vel ab aliis[2] vel a[3] in Societate tempestatem non oriri contra Dei voluntatem etc quibuscumque exoriri ullam tempestatem in nostram Societatem contra Dei[4] voluntatem. Hic optabam hoc idem fecisse in omnibus locis, domibus, Palatiis urbibus, atque Regionibus, in quibus fui umquam[5], ad orandum[6], scilicet, ut a tali loco, aut gente, nulla nobis adversitas contra Dei voluntatem oriri possit, aut aliis quibuscumque recte incedentibus in via Domini.

Alia vice dum expectassem quemdam iuvenem, qui permiserat[7] se venturum ad confessionem, et bis me deceperat, cum imquam sic expectassem, sentiremque animi aegritudinem[8] ex eo, quod iam sex horas in hac re perdidisse mihi viderer, magnam accepi consolationem[9] hic a Domino, propter cuius honorem hoc faciebam, et[10] hanc[11] rationem[12] animo voluebam[13]. considerat ad patientiam in expectando etc. Si tu soles propter Deum collocare multas horas ad ostium magnorum Dominorum, et Principum, nec tedet[14] te, scientem tibi repositam esse mercedem, quare magis gravaris, cum magis[15] quispiam

_______________

  1. Dominum] add. ut MF
  2. aliis] illis MF
  3. a] om. MF
  4. Dei] ipsius MF
  5. fui umquam] unquam fui MF
  6. ad orandum] orasse MF
  7. permiserat] promiserat MF
  8. animi aegritudinem] aegritudinem animi MF
  9. consolationem] confortationem MF
  10. et] om. MF
  11. hanc] Haec et add. etiam MF
  12. rationem] ratio MF
  13. animo voluebam] tunc dabatur MF
  14. tedet] taedet MF
  15. magis] alius MF