f. 232r
Quidam significauit mihi se desiderare hoc bonum in me,
quod[1]
tam clare ipsum reprehenderem, quam clare ipse me reprehendit, cui
hoc ego seruaui[2]
responsum.
mutuae reprehensiones.
Cum reprehensiones inter nos non sint de rebus
directo[3]
Deo displicentibus, sed solum de modis loquendi, uel conuersandi, aut de alijs modis se habendi in hordine ad homines, difficile est
mihi[4]
in
omnibus[5]
corripere, aut emendare in
talibus[6],
qui mentem meam,
aut[7]
sensum
meum[8]
non faciunt sibi regulam.
Ego dicam facile hoc mihi non sapit, uel
hoc mihi[9]
displicet, aut
hoc mihi non bonum[10]
uidetur, sed
responderi poterit[11]
meum judicium,
aut[12]
uoluntatem[13]
non esse
bonam[14],
sed[15]
potius uelle sequi
sensum[16]
propriae[17]
suae, et magis timebunt displicere multis, sicut sibi uidetur, quam uni mihi, sic fiet, ut impediar, ne possim, uel audeam tales reprehendere.
Aliud est de inferioribus
_______________
- ↑ quod] add. esset, si MF
- ↑ hoc ego seruaui] ego seruaui hoc MF
- ↑ directo] directe MF
- ↑ mihi] add. peregrino MF
- ↑ omnibus] add. mihi difficile est, inquam MF
- ↑ talibus] add. eos MF
- ↑ aut] et MF
- ↑ meum] om. MF
- ↑ hoc mihi] om. MF
- ↑ hoc ... bonum] non MF
- ↑ responderi poterit] respondebitur MF
- ↑ aut] ac MF
- ↑ uoluntatem] add. meam MF
- ↑ bonam] add. regulam MF
- ↑ sed] om. MF
- ↑ sensum] sensa MF
- ↑ propriae] patriae MF