f. 232v
meis, qui meam uolunta* tem et meum iudicium pro regula habent in his, quae sunt bona uel indifferentia, quique parati sunt subesse superiori suo, quamlibet imperfecto, uolentes abnegare semetipsos in omnibus.
418. Hoc ego non ita feci semel cum essem Parisiis, et mihi aliqua imperaret Pater Ignatius, cui solebam respondere patriam non ferre quaedam, quae sibi uidebantur. Hoc ergo proponebam apud me ad respondendum praedicto fratri, licet non fecerim, intelligens esse meram tentationem, et infirmitatem spiritus subesse in talibus uerbis *, sed et falsitatem. Hic datum est nosse quod sim ego et fuerim hactenus debilis in ferendis reprehensionibus: superiorum enim reprehensiones me nimium saepe in superbiam recalcitrandi erexerunt, ut minus humilem minus-que subiectum; inferiorum uero aut equalium correctiones me nimium deiecerunt. Det Deus gratiam seruandi in omnibus modum et gradum meum,
_______________