f. 198v
oculi considerarentur, pax maior inueniretur; et si
talia[1]
sic reperta promouerentur, maior fructus fieret
etc.[2]
In festo Sancti Albani Martyris, quod solemne est Maguntiae die
xxi Junij, ego celebraui missam in summo altari ecclesiae Sancti Albani, super quo expositae erant uariae reliquiae Sanctorum corporum,
ultra[a]
capsulam corporis eiusdem Beatissimi Martyris.
Inibi ego recepi multam
consolationem[3],
considerando tam longas peregrinationes huius Martyris et quod ipse uenisset tempore Arianorum ut moreretur pro Maguntinis.
In hoc ego animabar, et spem bonam
accepi[4]
ad fructum faciendum in tempore istarum
haeresum luteranorum[5]
etc.[6]
quae hanc Germaniam totam prope euerterunt, quae hereses nihil aliud sunt, quam recessus ab Ecclesia Cattolica, ut unusquisque
contra[7]
disciplinam Matris suae positus faciat impune, et
credat[b],
et
sequatur[8]
quidquid uolet,
- ↑ ultra] sequitur caput, sed eras.
- ↑ credat] cedat ante correctionem
_______________