Page:FC 1042.djvu/406

From GATE
Revision as of 08:55, 27 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 195v



adhiberi, inibi esse possunt cantus humanae uocis instrumenta uaria manibus humanis confecta. Rustici frondes, herbas, et serta ex his conserta[1] afferunt ad hunc cultum. Artifices uarijs modis ad eundem se quoque exercent, sic itaque fit ut omnes omnino homines possint et[2] corporaliter Christo seruire, omniaque membra[3] eius obsequio ex[h]ibere, a quo ipsa habent. Eodem die ego sensi magnam deuotionem et bonum spiritum ad offerendum me totum in cultum Christi, offerebam memoriam, intellectum[4], et uoluntatem, et quinque sensus exteriores et quicquid reliquum est in me, offerebam inquam haec omnia ipsi ad glorificandum, et colendum ipsum deinde etiam ad seruiendum, et obediendum ipsi in sanctificationi[5], eo quia[6] propter ipsum uelim totus exerceri, et expendi ad utilitatem proximi, propter charitatem ipsius. Dabatur quoque ut optarem secundum omnes partes animae, et corporis immisceri[7] ipsum Christum

_______________

  1. conserta] confecta MF
  2. et] etiam MF
  3. membra] add. sua MF
  4. memoriam, intellectum] intellectum, memoriam MF
  5. sanctificationi] sanctificationem MF
  6. eo quia] et tertio in hoc quod MF
  7. immisceri] imitari MF