Page:FC 1042.djvu/406

From GATE
This page has not been proofread



f. 195v



adhiberi, inibi esse possunt cantus humanae vocis instrumenta varia manibus humanis confecta. Rustici frondes, herbas, et serta ex his conserta[1] afferunt ad hunc cultum. Artifices variis modis ad eundem se quoque exercent; sic itaque fit ut omnes omnino homines possint et[2] corporaliter Christo servire, omniaque membra[3] eius obsequio ex[h]ibere, a quo ipsa habent. Eodem die ego sensi magnam devotionem et bonum spiritum ad offerendum me totum in cultum Christi, offerebam memoriam, intellectum[4], et voluntatem, et quinque sensus exteriores et quicquid reliquum est in me; offerebam inquam haec omnia ipsi ad glorificandum, et colendum ipsum deinde etiam ad serviendum, et obediendum ipsi in sanctificatione[5], eo quia[6] propter ipsum velim totus exerceri, et expendi ad utilitatem proximi, propter charitatem ipsius. Dabatur quoque ut optarem secundum omnes partes animae, et corporis immisceri[7] ipsum Christum

_______________

  1. conserta] confecta MF
  2. et] etiam MF
  3. membra] add. sua MF
  4. memoriam, intellectum] intellectum, memoriam MF
  5. sanctificatione] sanctificationem MF
  6. eo quia] et tertio in hoc quod MF
  7. immisceri] imitari MF