f. 190v
sensum ego habui. Videbam etiam quamdam latissimam differentiam, quae est inter commotiol20-nes diuinas, quae esse possunt in homine quantum ad spiritum uitalem, et illas quae esse possunt quantum ad spiritum anima-le[m], et illas quae esse possunt quantum ad spiritum rationa* le[mj; quando item considerabam quantum differat sentire aliquid in carne, aut sentire in spiritu; esse in carne, aut esse in spiritu; uiuere in carne, aut uiuere in spiritu.
Hic quoque multis precibus datum [estj petere gratiam Spiritus Sancti, ut deinceps transferri possint esse meum, uiuere, et
c' Atramento charia maculata. — d jj ip$un) ratiocinari ms. • Die i3.
Memoriale.—Majo 1543 ^45
sentire, ad ipsum Spiritum; ut sit negotium salutis animae meae in illis intimis, quae patent Spiritui Sancto; et ut liberari possim ab eo quod est sentire carnalia et corporalia corporaliter; id est (ut ita loquar) per corporales ac carnales cogitationes aut motiones, idque in ipsa carne uel in ipso corpore. Tunc enim res uere sentiuntur, cum spiritu attinguntur rationali; maxime
_______________