Page:FC 1042.djvu/389

From GATE
Revision as of 17:49, 16 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 187r



breui ueniat [hora]®, in qua nulla creatura absque Deo a me cernatur ac ametur, sed potius Deus in omnibus a me cernatur et ametur aut saltem timeatur. Hinc mihi fiat ascensus ad cognoscendum ipsum in seipso, et tandem in ipso omnia, ut ipse in aeternum mihi sit omnia in omnibus. 307. Pro his gradibus, nitendum erit ut Christus, qui est uia et ueritas et uita *, inueniatur in centro cordis mei, et infra, id est, intra meipsum; deinde inueniatur supra meipsum per mentem, et extra me per sensus. Ad haec, petendum erit ut Pater, qui supra dicitur, det potentiam; et Filius (qui extra quadam ratione propter humanitatem dici potest) det sapientiam; et ut Spiritus Sanctus, qui quadantenus infra, id est, intra nos dici b versus »18. Hoc verhum detit in ms. et habetur in Mem. II. jOAN., XIV, 6. Fahbi mohuh. 642 Fabri monumenta potest, det bonitatem. Alioqui enim nec interiora nostra aperiri poterunt, ut intra Deus uideatur a mundo corde, nec superiora nostra eleuari ad inuisibilia Dei, quae supra omnia sunt, nec membra

_______________