Page:FC 1042.djvu/381

From GATE
Revision as of 10:13, 13 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 183r



ab initio renouari me ad nouum sensum circa peccata, et circa ipsius Dei offensi cognitionem.

Alio quodam die, cum[1] eg[o][2] uisitarem[3] Magistrum Petrum Gueldrientem[4], qui exercebatur iuxta modum exercitiorum nostrorum, ego habui quaedam argumenta magnae euidentiae, quibus clarius, quam unquam intellexi quam plurimum referre ad descritionem[5] spirituum, ac[6] cogitationes, et[7] locutiones internas attendamus, an ad ipsum spiritum, qui per desideria, per affectus, per fortitudinem animi, uel debilitatem, per tranquillitatem, per[8] inquietitu[di]nem[9], per laetitiam uel tristitiam, uel[10] similes affectus spirituales sese prodere solet. Per haec sane facilibus[11] iudicari potest de anima, et eius hospitibus, quam per ipsas cogitationes. Quidam enim sunt, qui per multas, ac uarias[12] exercitiorum spiritualium contemplationes, aut orationes uix possint deprehendere uarietatem diuersorum spirituum,

_______________

  1. cum] dum MF
  2. eg[o]] om. MF
  3. uisitarem] uisitassem MF
  4. Gueldrientem] Gueldriensem MF
  5. descritionem] discretionem MF
  6. ac] an MF
  7. et] ac MF
  8. per] uel MF
  9. inquietitu[di]nem] inquietudinem MF
  10. uel] et MF
  11. facilibus] facilius MF
  12. uarias] add. diuersorum MF