Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/873

From GATE
Revision as of 18:05, 7 November 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread
Martis natura, & qualitates nativae.

Mars est natura sua magis quam Sol calidus & siccus, quia densiorem habet substantiam, & calorem magis igneum, ut ex colore eius colligitur. Hinc cum solus aeri dominantur, immoderato suo calore Solis calori permisso adurit omnia, & corrumpit; ventos movet calidos, ac pestiferos, causat fulgura, inducit tempestates, indeque sequentes navium submersiones, & alias in mari calamitates; hyemale frigus remittit, aestivum calorem auget, affert aquarum diminutionem, fontium ac fluminum defectum, rerum e terra nascentium penuriam; generat morbos calidos & siccos, febres ardentes, sanguinis inflammationes & eruptiones, morbos pestiferos, repentinas mortes, aliaque malefica symptomata.

Solis natua, & qualitates nativa.

Sol, Planetarum ac siderus omnium Rex, fons praecipuus caloris ac luminis, quatuor anni temporum suo per Zodiacum discursu, & ad nos accessu recessuque effector, calidus ac siccus est temperate, consimilesque in inferioribus qualitates producit, si ex aliarum stellarum congressu & coefficientia in sua nativa virtute non impediatur. Hic igitur bene cum aliis constitutus, serenitatem aeris, & rerum sublunarium omnium ubertatem efficit. Nubes quoque, & ex nubibus salubres pluvias afferet, attrahendo e terraqueo globo vapores, eosque in media aeris regione vi frigoris condenstatos denuo resolvendo. Hic est vas illud admirabile, opus Excelsi, Divinitatis Dei simulacrum, primarium divinae Providentiae mundanam hanc machinam a se sapienter conditam sapientissime gubernantis instrumentum, quo omnia sunt, vivunt, & moventur. Hic est veluti cor & anima Mundi, principale Naturae regimen, ac veluti Numen visibile, quo invisibile DEI Numen nobis innotescit, quo Mundi machina regitur, conservaturque. Sed haec & similia alibi pro dignitate, si vitam DEUS & vires; quod in aetate iam ingravescente, & sanitate admodum collapsa sperandum vix est.