Venus, temperate calida est & humida, ita tamen ut humor praedominetur. Cum itaque accedat ad Jovis naturam & temperamentum, Jovialibus similes promittit ac producit effectus, aeris serenitatem, salubres pluvias, placido ventos, fructuum ubertatem, animalium sanitatem, ac similes. Ob quos effectus non immerito Planeta Beneficus, & Fortuna minor ab Astrologis nominatur.
Mercurius, Planeta anceps & versatilis, naturaeque promiscuae esse statuitur ab astrologis, ob ideque Stylbon dictus: accommodat enim (in quiunt) se se ad Planetam, cui conjungitur, & cum bonis bonus, cum malis redditur malus. Hinc aliquando ob Solis vicinitatem (a quo numquam ultra gradus 28 recedit) exsiccat, & calefacit; alias ob Lunae & Terraquae vicinitatem humesctat. Ex se autem, dum aeris dominium obtinet, generat turbines, ventos turbulentos, inordinatos, varios, repentionos; creat pluvias graves & importunas, grandines, fulgura, tempestates maris, terrae motus; causat morbos plurimos, cabes, tusses, affectiones pectoris, convulsiones, epilepsias, phreneses, & similia. Haec Astrologi de Mercurio; quae nec vera sunt, nec inter se cohaerent. Si enim totam agendi vim recipit a reliquis Planetis, ergo ex se nullam habet; quomodo igitur ex se, dum aeris dominium obtinet, causat effectus commemoratos? Praetera si nullam habet virtutem propriam; ergo nec propriam naturam; quod Philosophiae & rationi repugnat. Probabilius est, natura sua frigidum esse ac siccum, quamvis utrumque modice. Ratio est quia, teste Ptolomeo Lib. 3. Cap. 17. Saturno iunctus inclinat ad frigiditatem, Marti ad siccitatem.