Page:FC 1042.djvu/344

From GATE
This page has not been proofread



f. 164v



Desiderabam autem aliquando fieri posse ut Societas nostra ita crescere posset numero ut et in uirtutibus, in quantitate spirituali personarum, et in qualitate ipsarum, quatenus tandem restaurare ualeat ruinas religionum omnium, [tum] praesentes cum et futuras breui, nisi Deus auerteret. Pro hoc optabam ut inueniri possent innumerabiles personae saeculares et ecclesiasticae, quae, relictis omnibus, se uellent offerre ad obedientiam omnem, quaecumque secundum Ecclesiam romanara ordinata est; ex quibus alii pro nostra religione eligi ^ possent et probari, et alii pro aliis. [Deus det] haec fieri, et det personas quae possunt probare spiritus, non solum qui ex Deo sint sed etiam ex his quae ex Deo sunt, quinam ad unum ordinem et statum uiuendi et quinam sint ad reliquos status. Det Jesús personas tam universaliter catholicas in fide, in spe et in charitate, et tam uniuersali spiritu dilatatas in restitutionem omnium priorum statuum in Ecclesia, ut repleri possent adhuc omnia monasteria et omnium monasteriorum

_______________