f. 164r
optabam maxime, ut sancti qui Deo semper astant, memoriam mei
haberent[1]
in gloriosis desiderijs suis.
Habui etiam nonnulla circa modum, quem habent
omnes creatae res[2]
in Christo[a]
si enim quidquid est in Deo ipse met Deus est non potest fieri, quin illud
quodcumque est in Christo quantum ad humanitatem est pulcherrimum.
quodcumque est in Christo quantum ad humanitatem sit pulcherrimum,
perindeque[3]
maxime cupiendum est, et orandum ut ipse dignetur nos admictere ad memoriam suam quatenus inibi existentes Deo placeamus, et ex hoc fiat in nobis dilectio, qua et ipsi contemplari et uicissim amare ipsum Deum, et Jesum Christum Dominum Nostrum in aeternum possimus.
Circa curam Societatis nostrae quam semper habeo
in corde[4]
iuxta quod
datum est mihi[5]
a Domino, ego habui quoddam desiderium quod alias quoque mihi suggestum est cum magna deuotione.
_______________
- ↑ Christo] sequitur erasio
_______________