Page:FC 1042.djvu/345

From GATE
This page has not been proofread



f. 165r



sedes, et denique (id quod primum in ratione finis est) ut omnes omnium hominum intellectus, memoriae, voluntates, corda, et corpora sanctificari, et perfici in Christo Jesu valeant. Amen.

Alio quodam die, dum celebrarem officium de Sancto Rocco[1] confessore[2] sensi nonnulla circa utilitatem, et veritatem, ac[3] necessitatem[4] externi cultus Christi et Sanctorum ipsius, qui[5] factum est, ut sentirem magnum dolorem, quod hoc tempore adeo contemnantur, externae ceremoniae et ritus *** ad retinendum homines in humilitate. externae ceremoniae, et ritus Sanctae Christi Ecclesiae, qui est tam necessarius ad retinendos homines in humilitate, in concordia, in charitate, et denique, in omni sanctitate Religionis. Si enim vetus Testamentum habuit tam varia circa sacrificia animalium irrationalium, et reliqua ceremonialia, quae carne consumebant[6] et quae omnia complenda erant in corpore

_______________

  1. Rocco] Rocho MF
  2. confessore] add. ego MF
  3. ac] et MF [p. 623]
  4. necessitatem] necessitatam MF
  5. qui] Hinc MF
  6. consumebant] consummabantur MF