Page:FC 1042.djvu/341

From GATE
Revision as of 10:09, 24 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 163r



et ex his, quae[1] sunt ea[2] mea potestate, processari[3] sunt, tollendi[4] ut[5] spes faciendi fructus augeatur.

1o Martij faestum Angelorum Custodum. In die, quo celebraui faestum Angelorum custodum nostrorum, quod est in die[6] prima Martij, ego inueni magnam deuotionem, praesertim in missa quam dixi pro Societate nostra rogando Dominum ut dignaretur illam circumdare et circunvallare angelicorum[7] Sanctorum spirituum praesidio, tanquam sera fortissimam[8] illi[9] tribuens custodiam.

In die quo celebraui officium et missam de sancto Brunone[10] Carthusiensium, ego sensi magna desideria et viua circa reintegrationem illius ordinis, et omnium aliorum ordinum, et[11] Monasteriorum, et Heremitarum[12] et propter hoc dixi missam pro Societate nostra cum magno desiderio, ut ipsa aliquando posset secundum voluntatem Dei et Jesu Christi et cum fauore Patrum omnium Sanctorum Ordinum, ut possit inquam laborare et aliquid

_______________

  1. quae] qui MF
  2. ea] in MF
  3. processari] processura MF
  4. tollendi] tollenda MF
  5. ut] et MF
  6. die] om. MF
  7. angelicorum] angelico MF
  8. fortissimam] fortissima MF
  9. illi] ipsi MF
  10. Brunone] add. Patre MF
  11. et] om. MF
  12. Heremitarum] heremiticorum MF