f. 162v
In die, quo ego celebravi festum
Sanctae[1]
Genoveffae[2]
virginis, ac protectricis
praesentium[3],
dum mihi sug[g]ererentur difficultates circa emendationem animarum, difficultates inquam, quae non erant ex me
descendentes[4],
ego afficiebar taedio quodam et perturbatione, quae me
impediebant[5]
circa spem bonam quam semper habui,
et[6]
pro earundem tristitia tollenda, mihi datum est considerare, et sentire ea quae sequuntur.
quatuor quae iuvant ad augendam spem faciendi fructus.
Primo quod non debeam facile
permictere[7],
me distrahi extra opera, quae ad me pertinent, et in quibus iam versor.
2o[8]
quod non debeam humanam, et propriam sollicitudinem meam tam late extendere.
3o[9]
quod circa illa opera quae mihi sunt prae manibus debeam
extendere[10]
omnes vires meas.
4o[11]
ut ita procedam in his operibus charitatis sicut qui per ea sola quae tractat sibi facere velit viam ad caetera.
Hi ergo[12]
defectus qui ex me
_______________
- ↑ Sanctae] om. MF
- ↑ Genoveffae] Genovefes MF
- ↑ praesentium] parisiensium MF
- ↑ descendentes] dependentes MF
- ↑ impediebant] impediebat MF
- ↑ et] om. MF
- ↑ permictere] permittere MF. permictere may be a spelling error in the written document, or possibly an unusual form of permisceo.
- ↑ 2o] secundo MF
- ↑ 3o] tertio MF
- ↑ extendere] intendere MF
- ↑ 4o] quarto MF
- ↑ Hi ergo] Ea igitur impedimenta et MF [p. 621]