Page:FC 1042.djvu/342

From GATE
This page has not been proofread



f. 163v



efficere in ipsam reformationem talium institutorum, et reliquorum omnium, quae sunt secundum ecclesiae Romanae ordinationem, approbationem, concessionem. Hic sensi magnum desiderium ut inueniantur multi, qui uelint se humiliare propter Christum ad quaeuis[1] maxima[2] opera, sic videlicet quod multi ita exercentur[3] in rebus spiritualibus, etiam[4] in spiritu prompti essent ad officium[5] ut essent multi prompti ad oficcium coquorum. coquorum pro suppletione multorum defectuum, et ad euitanda multa peccata Ecclesiasticorum, qui non habent seruos ad omnia paratos. Optabam etiam ut inueniri possent multi quibus gloriosum lucrum videretur ministrare sacrifica[n]tibus sacerdotibus et ipsis respondere cum deuotione: fiat, fiat.

Hoc die animaduerti quod utile sit cuilibet homini esse in memoria iusti in charitate, et cum claro spiritu Deum orantis[6] proinde[7]

_______________

  1. quaeuis] add. etiam MF
  2. maxima] minima MF
  3. exercentur] exercerentur MF
  4. etiam] et MF
  5. officium] officia MF
  6. orantis] oranti MF
  7. proinde] proindeque MF