Page:FC 1042.djvu/339

From GATE
Revision as of 09:18, 23 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 162r



communicare in Christo ibi igitur in missa sensi quod bona pars communicandi cum ipso est sentire ea quae ipse Sentire quae Christus sentiebat in passione. sentiebat in passione, non solum in corpore[1], sed in anima, in qua erat dolor propter animarum pericula aeterna, quae ipsis imminent, et non solum propter aeterna, sed etiam propter pericula poenarum temporalium, maxime autem[2], quae sunt in Purgatorio. Haec verba supradicta non fuerunt mihi sugesta, hic quantum ad intellectum, nec quantum ad memoriam quasi noua sed sensus ipse fuit nouus et insolitus.

In Cathedra Sancti Petri dum essem in Missa et sentirem solitas quasdam amaritudines ex meis inperfectionibus nascentes, ego recepi responsum per satis bonam cogitationem, quod non deberem tanti facere tales Imperfectiones nostrae contemptae euanescunt. imperfectiones, nec ita esse attentus ad eas ut prius contului[3] quia contemnendo facile possunt euanescere, et non [4] saepe fiat ut illarum contemplatio sola me reddat illo modo imperfectum.

_______________

  1. corpore] add. suo MF
  2. autem] add. earum MF
  3. prius contului] solitus sum MF
  4. non] quoniam MF