Page:FC 1042.djvu/336

From GATE
Revision as of 09:22, 22 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 160v



Tranquillitas seruanda, etc. et[a] reliquae partes, quae se tenent ex parte boni effectus[1], et ad has reducendum[2] id item verba. erit, ut tandem firmius haereant, uerba autem omnia quae accidunt, non ita sumenda erunt, quia possent quaedam admisceri non uera, propterea quod, et malus spiritus possit induere speciem lucidi Angeli[3]. Circa spiritum autem contrarium, et uerba eius contradictorio modo faciendum est. Spiritus quidem, quantum ad omnes partes suorum sentimentorum, spiritus contrarius expellendus. expellendus est ac fugiendus[4], non autem omnia uerba, quia multa posses[5] accipere ad multas cautelas, et ex ipsis reddi circa res humanas uerba non item, etc. prudentior, quia multa sunt uera, et utilia, si postea informata[6] fuerint altero spiritu etc.[7]

In die quo celebraui officium relictum de sancto Iginio papa, et Martire, et dum dicturus essem missam pro summo Pontifice Paulo tertio, uenit
_______________

  1. et] add. supra lin.

_______________

  1. effectus] affectus MF
  2. reducendum] redeundum MF
  3. Angeli] add. etc. MF
  4. fugiendus] fugandus MF
  5. posses] possis MF
  6. informata] informato MF
  7. etc.] om. MF