Page:FC 1042.djvu/335

From GATE
This page has not been proofread



f. 160r



dat animum, sed tamen etiam cauendum est[1] ne nimium curramus ad hanc partem[2] sumenda enim est discretio, et[3] in medio quodam consistendum inter dexteram et sinistram, etc. consistendum[4] inter dextram[5] et sinistram[6], sic uidelicet, ut[7] in nostra spe, non[8] misceatur inanis abundantia, nec in metu nostro aggrauemur[9] penuria. Quod si nequeat fieri, ut[10] uel in hanc, uel in illam partem declinetur, tutius est sperare, etc. tutius[11], et minus periculosum est, dum iuxta tempus abundantiae totius[12] ambulamus, ac speramus, quam si[a] iuxta modum tristitiae, nos adaptauerimus, unde[13] mille errores, ac deceptiones oriuntur[14], ac[15] mille sursum germinant[16] amaritudines[17], etc. Qui autem nouerit spiritus abundantiae retinendus et requirendus, etc. spiritus[18] abundantiam[19] et uerba eius[20], is poterit ex utraque parte doceri, sumendus enim erit et retinendus, et dum ammissus[21] fuerit, semper requirendus spiritus abundantiae, seruanda erit illa laetitia, et consolatio, et confortatio et tranquillitas,
_______________

  1. si] sic ante correctionem

_______________

  1. est] om. MF
  2. ad hanc partem] in dexteram MF
  3. et] ut MF
  4. consistendum] consistamus MF
  5. dextram] dextrum MF
  6. sinistram] sinistrum MF
  7. ut] add. nec MF
  8. non] om. MF
  9. aggrauemur] aggrauans MF
  10. ut] quin MF
  11. tutius] add. sit MF
  12. totius] potius MF
  13. unde] ubi MF
  14. oriuntur] om. MF
  15. ac] om. MF
  16. germinant] germinantes MF
  17. amaritudines] add. labirinthi MF
  18. spiritus] spiritum MF
  19. abundantiam] abundantiae MF
  20. eius] add. item spiritum tentantem ac turbantem et uerba eius MF
  21. ammissus] amissus MF