Page:FC 1042.djvu/338

From GATE
Revision as of 12:36, 21 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 161v



curam salutis animarum, quae me angebant, dum meminissem quod in hac prouin-cia sint tot ecclesiae parochiales catholicae, quae nullum habent pastorem particularem, neque etiam ullum sacerdotem, siue dignum siue indignum. Multum quoque affectus spiritualis accepi, dum considerassem quo modo sancta Brigida fuerit mulier tam sanctorum desideriorum circa salutem animarum, sicut scripta ipsius et orationes, quae nobis relictae sunt, testantur. Hic inueni gratiam, ut ex animo possem gratias agere Deo pro omnibus beneficiis quae per eamdem uirginem hucusque ecclesiae suae contulit et confert. 257. In die quo celebraui officium relictum 107 de sancto Gilberto confessore in missa ego inueni maximam deuotionem '* Translatum ex die ri Januarii. " Translatum ex die i Februarii. '* Translatum ex die 4 Februarii. 620 Fabri monumbnta circa animas defunctorum, et magna sentimenta compassionis pro ipsis, ita quod, durante missa, semper adfuerint lachrimae. Ante missam, ego optaueram satis efficaciter, quantum in me erat, ut possem

_______________